<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo010.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="2"> quibus divisis cum cottidiani
        maximi fierent sumptus, celeriter pecunia deesse coepit, neque, quo manus porrigeret,
        suppetebat nisi in amicorum possessiones. id eius modi erat, ut, cum milites reconciliasset,
        amitteret optimates. </seg><seg type="section" n="3"> quarum rerum cura angebatur et
        insuetus male audiendi non animo aequo ferebat, de se ab iis male existimari, quorum paulo
        ante in caelum fuerat elatus laudibus. vulgus autem offensa in eum militum voluntate
        liberius loquebatur et tyrannum non ferendum dictitabat. </seg></p></div></div></body></text></TEI>