hanc ille non lenire obsequio, sed acerbitate opprimere studuit, Heraclidemque, tum Syracusas venisset, interficiundum curavit. Quod factum omnibus maximum timorem iniecit: nemo enim illo interfecto se tutum putabat. ille autem adversario remoto licentius eorum bona, quos sciebat adversus se sensisse, militibus dispertivit.