<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo010.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="6"><p><seg type="section" n="3"> deinde orta
        dissensio est inter eum et Heraclidem, qui, quod ei principatum non concedebat, factionem
        comparavit. neque is minus valebat apud optimates, quorum consensu praeerat classi, cum Dion
        exercitum pedestrem teneret. </seg><seg type="section" n="4"> non tulit hoc animo aequo
        Dion, et versum illum Homeri rettulit ex secunda rhapsodia, in quo haec sententia est: non
        posse bene geri rem publicam multorum imperiis. quod dictum magna invidia consecuta est:
        namque aperuisse videbatur omnia in sua potestate esse velle. </seg></p></div></div></body></text></TEI>