Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. huius vitia ineuntis adulescentiae magnis sunt emendata virtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur. sed ab initio est ordiendus. pater eius Neocles generosus fuit. is uxorem Acarnanam civem duxit, ex qua natus est Themistocles. qui cum minus esset probatus parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est. quae contumelia non fregit eum, sed erexit.