<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><seg type="section" n="2"> Miltiades, multum in imperiis
        magistratibusque versatus, non videbatur posse esse privatus, praesertim cum consuetudine ad
        imperii cupiditatem trahi videretur. </seg><seg type="section" n="3"> nam in Chersoneso
        omnes illos quos habitarat annos perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat
        appellatus, sed iustus. non erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate, eamque potestatem
        bonitate retinebat. omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua
        in ea civitate, quae libertate usa est. </seg></p></div></div></body></text></TEI>