<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="6">
        causa cognita capitis absolutus pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta talentis
        aestimata est, quantus in classem sumptus factus erat. hanc pecuniam quod solvere in
        praesentia non poterat, in vincla publica coniectus est ibique diem obiit supremum.
          </seg></p></div><div type="textpart" subtype="chapter" n="8"><p><seg type="section" n="1">Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnationis. namque Athenienses
        propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat, nimiam civium suorum potentiam
        extimescebant. </seg></p></div></div></body></text></TEI>