<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="7"><p><seg type="section" n="4"> quo factum
        est ut et Parii a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis regia adventaret,
        incensis operibus, quae statuerat, cum totidem navibus atque erat profectus Athenas magna
        cum offensione civium suorum rediret. </seg><seg type="section" n="5"> accusatus ergo est
        proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset.
        eo tempore aeger erat vulneribus, quae in oppugnando oppido acceperat. itaque cum ipse pro
        se dicere non posset, verba fecit frater eius Stesagoras. </seg></p></div></div></body></text></TEI>