<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0588.abo001.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="chapter" n="2"><p><seg type="section" n="5"> Cares,
        qui tum Lemnum incolebant, etsi praeter opinionem res ceciderat, tamen non dicto, sed
        secunda fortuna adversariorum capti resistere ausi non sunt atque ex insula demigrarunt.
        pari felicitate ceteras insulas, quae Cyclades nominantur, sub Atheniensium redegit
        potestatem. </seg></p></div></div></body></text></TEI>