cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis peterent societatem, ex iis delecti Delphos deliberatum missi sunt qui consulerent Apollinem , quo potissimum duce uterentur. namque tum Thraeces eas regiones tenebant, cum quibus armis erat dimicandum.