<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="8"><reg>immo</reg> homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res
        iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes.
          Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem denique audivimus iurantis se
          Romae iudicio aequo cum homine Graeco certare non posse, ex
        senatu eiectum scimus optima verorum censorum existimatione, in praetura competitorem
        habuimus amico Sabidio et Panthera, quom ad <pb n="157"/> tabulam quos poneret non haberet; quo tamen in
        magistratu amicam quam domi palam haberet de machinis emit. <reg>in</reg> petitione autem
        consulatus Cappadoces omnis compilare per turpissimam legationem maluit quam adesse et
        populo Romano supplicare. </seg></p><p><seg type="section" n="9"><reg>alter</reg>
        vero, di boni! quo splendore est? <reg>primum</reg> nobilitate eadem <del>qua
          Catilina</del>. <reg>num</reg> maiore? <reg>non</reg>. <reg>sed</reg> virtute.
          <reg>quam</reg> ob rem? <reg>quod</reg>
        Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem natus in patris egestate,
        educatus in sororis stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam
        aditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis, qui
        tum Titiniorum ac Nanniorum ac <pb/>
        Tanusiorum capita demebant, Sulla <pb n="158"/> unum Catilinam
        praefecerat); in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, sororis
        suae virum, equitem Romanum, nullarum partium, cum semper natura tum etiam
        aetate iam quietum, suis manibus occidit. <milestone unit="para"/><milestone n="3" unit="chapter"/></seg></p><p><seg type="section" n="10"><reg>quid</reg> ego nunc dicam peteme
        eum consulatum, qui hominem carissimum populo Romano, M.
          Marium, inspectante populo Romano vitibus per totam umbem
        ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cmuciatu lacerarit, vivo stanti collum gladio sua
        dextera secuemit, cum sinistra capillum eius a vertice teneret, caput sua manu tulerit, cum
        inter digitos eius rivi sanguinis fluerent? qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus
        ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam
        sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua
        nequitia dedecoris <pb n="159"/> suspicionem relinqueret, qui ex curia Curios et
          Annios, ab atmiis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine
          Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum
        habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut
        prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit? <reg>quid</reg> ego nunc tibi
        de Africa, quid de testium dictis scribam? <reg>nota</reg> sunt, et ea tu
        saepius legito; sed tamen hoc mihi non praetermittendum videtur quod primum ex eo iudicio
        tam egens discessit quam quidam iudices eius ante illud in eum iudicium fuemunt, deinde tam
        invidiosus ut aliud in eum iudicium cotidie flagitetur. <reg>hic</reg> se sic habet ut magis
        <pb/> timeant etiam si quierit, quam ut contemnant si quid commoverit. </seg></p></div></div></body></text></TEI>