<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="53"><reg>atque</reg> etiam in hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae bona de
        te sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res publica capessenda est neque in senatu
        neque in contione, sed haec tibi sunt retinenda ut senatus te existimet ex eo quod ita
        vixeris <pb/> defensorem auctoritatis suae fore, equites et viri boni ac locupletes ex vita
        acta te studiosum oti ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in
        contionibus ac iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non alienum futurum. <milestone unit="para"/><milestone n="14" unit="chapter"/></seg><seg type="section" n="54"><reg>haec</reg> veniebant mihi in mentem de duabus illis commentationibus matutinis,
        quod tibi cotidie ad forum descendenti meditandum esse dixeram: <q><reg>novus</reg>
        sum, consulatum peto.</q> Tertium restat: <q>Roma
        est,</q> civitas ex nationum conventu con<pb n="173"/>stituta, in qua multae insidiae, multa
        fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia,
        multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est.
          <reg>video</reg> esse magni consili atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiis
        tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare insidias, esse unum hominem
        accommodatum ad tantam morum ac sermonum ac voluntatum varietatem. </seg><seg type="section" n="55"><reg>qua</reg> re etiam atque etiam perge tenere istam viam quam
        institisti, excelle dicendo. <reg>hoc</reg> et tenentur Romae et adliciuntur et
        ab impediendo ac laedendo repelluntur. <reg>et</reg> quoniam in hoc vel maxime est vitiosa
        civitas, quod largitione interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut
        te bene noris, id est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum maximum
        competitoribus adferre possis. <milestone unit="para"/><reg>fac</reg> ut se abs te custodiri
        atque observari sciant; cum diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque dicendi tum profecto
        equestris ordinis erga te studium pertimescent. </seg></p></div></div></body></text></TEI>