<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="5"><reg>ii</reg> rogandi omnes sunt diligenter et ad eos adlegandum est
        persuadendumque iis nos semper cum optimatibus de re publica sensisse, minime popularis
        fuisse; si quid locuti populariter videamur, id nos eo consilio fecisse ut nobis
          Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum posset aut amicum in
        nostra petitione haberemus aut certe non adversarium. </seg><seg type="section" n="6"><reg>praeterea</reg> adulescentis nobilis elabora ut habeas vel ut teneas, studiosos
        quos babes. <reg>multum</reg> dignitatis adferent. <reg>plurimos</reg> habes; perfice ut
        sciant quantum in iis putes esse. <reg>si</reg> adduxeris ut ii qui volunt cupiant, plurimum
        proderunt. <milestone n="2" unit="chapter"/></seg></p><p><seg type="section" n="7"><reg>ac</reg>
        multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi nobiles tecum petunt, ut nemo sit
        qui audeat dicere plus illis nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere.
          <reg>nam</reg>
        P. Galbam et L. Cassium summo loco natos quis est
        qui petere consu<pb n="156"/>latum putet? <reg>vides</reg> igitur amplissimis ex familiis homines, quod
        sine nervis sunt, tibi paris non esse. <reg>at</reg>
        Antonius et Catilina molesti sunt. </seg></p></div></div></body></text></TEI>