<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="41"><reg>quoniam</reg> de amicitiis
        constituendis satis dictum est, dicendum est de illa altera parte petitionis quae in
        populari ratione versatur. <reg>ea</reg> desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem,
        benignitatem, rumorem, spem in re <pb/> publica. </seg><seg type="section" n="42"><reg>primum</reg> quod facis, ut homines noris, significa ut appareat, et auge ut
        cotidie melius fiat. <reg>nihil</reg> mihi tam populare neque tam gratum videtur.
          <reg>deinde</reg> id quod natura non habes induc in animum ita simulandum esse ut natura
        facere videare. <reg>quamquam</reg> plurimum natura valet, tamen videtur in paucorum mensum
        negotio posse simulatio naturam vincere. <reg>nam</reg> comitas tibi non deest, ea quae bono
        ac suavi homine digna est, sed opus est magno opere blanditia, quae etiam si vitiosa est et
        turpis in cetera vita, tamen in petitione est necessaria. <reg>etenim</reg> cum deteriorem
        aliquem adsentando facit, tum improba est, cum amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero
        necessaria est, cuius frons et vultus et sermo ad eorum quoscumque convenerit sensum et
        voluntatem commutandus et accommodandus est. </seg><seg type="section" n="43"><reg>iam</reg> adsiduitatis nullum est praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit.
          <reg>prodest</reg> quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est
        adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe
        eosdem appellare, non committere ut quisquam possit dicere, †quod eius consequi
        possis, si abs te non sit rogatum† et valde ac diligenter rogatum. </seg></p></div></div></body></text></TEI>