<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="35"><reg>in</reg>
        salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est plures veniunt, hoc
        efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur.
          <reg>qui</reg> domum tuam venient, significato te animadvertere; eorum amicis qui illis
        renuntient ostendito, <pb/> saepe ipsis dicito. <reg>sic</reg> homines saepe, cum obeunt
        pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se
        dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suifragatores
        evadunt. <reg>iam</reg> illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum,
        ut dicitur, facere aut <del>ut</del> senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se
        purgare volet quod suspectum esse <add>se</add> arbitretur, adfirmes te de illius
        voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare. <reg>is</reg> enim qui se non putat satis
        facere amicus esse nullo modo potest. <reg>scire</reg> autem oportet quo quisque animo sit,
        ut quantum cui<pb n="167"/>que confidas constituere possis. </seg><seg type="section" n="36"><reg>iam</reg> deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc gratius tibi esse
        significato atque ostendito et, quod eius fieri poterit, certis temporibus descendito.
          <reg>magnam</reg> adfert opinionem, magnam dignitatem cotidiana in deducendo frequentia.
          </seg></p><p><seg type="section" n="37">Tertia est ex hoc genere adsidua
        adsectatorum copia. <reg>in</reg> ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi
        in perpetuum summo beneflcio obligari; qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus
        exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari
        non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant. <reg>valde</reg> ego te volo et ad
        rem pertinere arbitror semper cum multitudine esse. </seg></p></div></div></body></text></TEI>