<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="32"><reg>neque</reg> id tamen satis est, tametsi magnum est, sed sequitur spes utilitatis
        atque amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus <pb/> etiam bonus esse videare.
          <reg>ita</reg> cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribulis suos plurimum
        gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribulium
        propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem valent cupidos <pb n="166"/>tui constitueris, in
        optima spe esse debebis. </seg></p><p><seg type="section" n="33"><reg>iam</reg> equitum centuriae
        multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur. <reg>primum</reg> cognosce equites
        (pauci enim sunt), deinde appete (multo enim facilius illa adulescentulorum ad amicitiam
        aetas adiungitur); deinde habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum
        humanitatis; tum autem, quod equester ordo tuus est, sequentur illi auctoritatem ordinis, si
        abs te adhibebitur ea diligentia ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum
        amicitiis eas centurias confirmatas habeas. <reg>iam</reg> studia adulescentulorum in
        suifragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando mirifice et magna et honesta sunt.
          <milestone unit="para"/><milestone n="9" unit="chapter"/></seg><seg type="section" n="34"><reg>et</reg>, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut
        cotidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare. <reg>nam</reg> ex ea ipsa copia
        coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus.
          <reg>huius</reg> autem rei tres partes sunt, una salutatorum <del>cum domum veniunt</del>, altera
        deductorum, tertia adsectatorum. </seg></p></div></div></body></text></TEI>