neque id tamen satis est, tametsi magnum est, sed sequitur spes utilitatis atque amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus etiam bonus esse videare. ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribulis suos plurimum gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribulium propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem valent cupidos tui constitueris, in optima spe esse debebis. iam equitum centuriae multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur. primum cognosce equites (pauci enim sunt), deinde appete (multo enim facilius illa adulescentulorum ad amicitiam aetas adiungitur); deinde habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum humanitatis; tum autem, quod equester ordo tuus est, sequentur illi auctoritatem ordinis, si abs te adhibebitur ea diligentia ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum amicitiis eas centurias confirmatas habeas. iam studia adulescentulorum in suifragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando mirifice et magna et honesta sunt. et , quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut cotidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare. nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus. huius autem rei tres partes sunt, una salutatorum cum domum veniunt , altera deductorum, tertia adsectatorum.