<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="31">perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas,
        confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint.
          <reg>volent</reg> te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt. <reg>id</reg> ut
        intellegant oratione ea quae ad eam rationem pertinet habenda consequere. <reg>homines</reg>
        municipales ac rusticani, si nobis nomine noti sunt, in amicitia esse se arbitrantur; si
        vero etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi.
          <reg>hos</reg> ceteri et maxime tui competitores ne norunt quidem, tu et nosti et facile
        cognosces, sine quo amicitia esse non potest. </seg><seg type="section" n="32"><reg>neque</reg> id tamen satis est, tametsi magnum est, sed sequitur spes utilitatis
        atque amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus <pb/> etiam bonus esse videare.
          <reg>ita</reg> cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribulis suos plurimum
        gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribulium
        propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem valent cupidos <pb n="166"/>tui constitueris, in
        optima spe esse debebis. </seg></p><p><seg type="section" n="33"><reg>iam</reg> equitum centuriae
        multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur. <reg>primum</reg> cognosce equites
        (pauci enim sunt), deinde appete (multo enim facilius illa adulescentulorum ad amicitiam
        aetas adiungitur); deinde habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum
        humanitatis; tum autem, quod equester ordo tuus est, sequentur illi auctoritatem ordinis, si
        abs te adhibebitur ea diligentia ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum
        amicitiis eas centurias confirmatas habeas. <reg>iam</reg> studia adulescentulorum in
        suifragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando mirifice et magna et honesta sunt.
          <milestone unit="para"/><milestone n="9" unit="chapter"/></seg><seg type="section" n="34"><reg>et</reg>, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut
        cotidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare. <reg>nam</reg> ex ea ipsa copia
        coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus.
          <reg>huius</reg> autem rei tres partes sunt, una salutatorum <del>cum domum veniunt</del>, altera
        deductorum, tertia adsectatorum. </seg></p><p><seg type="section" n="35"><reg>in</reg>
        salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est plures veniunt, hoc
        efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur.
          <reg>qui</reg> domum tuam venient, significato te animadvertere; eorum amicis qui illis
        renuntient ostendito, <pb/> saepe ipsis dicito. <reg>sic</reg> homines saepe, cum obeunt
        pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se
        dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suifragatores
        evadunt. <reg>iam</reg> illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum,
        ut dicitur, facere aut <del>ut</del> senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se
        purgare volet quod suspectum esse <add>se</add> arbitretur, adfirmes te de illius
        voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare. <reg>is</reg> enim qui se non putat satis
        facere amicus esse nullo modo potest. <reg>scire</reg> autem oportet quo quisque animo sit,
        ut quantum cui<pb n="167"/>que confidas constituere possis. </seg></p></div></div></body></text></TEI>