<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="23">Tertium illud genus est <del>studiorum</del> voluntarium, quod agendis gratiis,
        accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas quisque studiosus tui esse videbitur,
        significanda erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familiaritatis et
        consuetudinis confirmari oportebit. <reg>atque</reg> in his omnibus generibus iudicato et
        perpendito quantum quisque possit, ut scias et quem ad modum cuique inservias et quid a
        quoque exspectes ac postules. </seg></p><p><seg type="section" n="24"><reg>sunt</reg> enim quidam
        homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiam
        si antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut
        volunt facile possunt. <reg>his</reg> hominum generibus sic inserviendum est ut ipsi
        intellegant te videre quid a quoque exspectes, sentire quid accipias, meminisse quid
        acceperis. <reg>sunt</reg> autem alii, qui aut nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus
        suis nec habent tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore. <pb/>
        <reg>hos</reg> ut intemnoscas elaborato, ne spe in aliquo maiore posita praesidi parum
        comparetur. <milestone n="7" unit="chapter"/></seg></p><p><seg type="section" n="25"><reg>et</reg>
        quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac <pb n="164"/>munitum esse oportet, tamen in ipsa
        petitione amicitiae permultae ac perutiles comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc
        tamen petitio commodi: potes honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis
        adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio tempore agas, absurde facere videare, in petitione
        autem nisi id agas et cum multis et diligenter, nullus petitor esse videare. </seg></p></div></div></body></text></TEI>