<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="20"><reg>et</reg> omnino quoniam eo genere
        amicitiarum petitio tua maxime munita est, quod ex causarum defensionibus adeptus es, fac ut
        plane iis omnibus quos devinctos tenes discriptum ac dispositum suum cuique munus sit; et
        quem ad modum nemini illorum molestus ulla in me umquam fuisti, sic cura ut intellegant
        omnia te quae ab illis tibi deberi putaris ad hoc tempus reservasse. <milestone n="6" unit="chapter"/></seg></p><p><seg type="section" n="21"><reg>sed</reg> quoniam tribus rebus
        homines maxime ad benevolentiam atque haec suifragandi studia ducuntur, beneficio, spe,<pb n="163"/>
        adiunctione animi ac <pb/> voluntate, animadvertendum est quem ad modum cuique horum generi
        sit inserviendum. <reg>minimis</reg> beneficiis homines adducuntur ut satis causae putent
        esse ad studium suifragationis, nedum ii quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non
        intellegant, si hoc tuo tempore tibi non satis fecerint, se probatos nemini umquam fore.
          <reg>quod</reg> cum ita sit, tamen rogandi sunt atque etiam in hanc opinionem adducendi ut
        qui adhuc nobis obligati fuerint iis vicissim nos obligari posse videamur. </seg><seg type="section" n="22"><reg>qui</reg> autem spe tenentur, quod genus hominum multo etiam est
        diligentius atque officiosius, iis fac ut propositum ac paratum auxilium tuum esse videatur,
        denique ut spectatorem te officiorum esse intellegant diligentem, ut videre te plane atque
        animadvertere quantum a quoque proficiscatur appareat. </seg></p></div></div></body></text></TEI>