<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="2"><reg>civitas</reg> quae sit cogita, quid petas, qui sis. <reg>prope</reg>
        cotidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est '<reg>novus</reg> sum, consulatum peto,
          Roma est.' <reg>nominis</reg> novitatem dicendi gloria maxime sublevabis.
          <reg>semper</reg> ea res plurimum dignitatis habuit. <reg>non</reg> potest qui dignus
        habetur patronus consularium indignus consulatu putari. <reg>quam</reg> ob rem quoniam ab
        hac laude proficisceris et quicquid es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito <pb n="155"/> quasi
        in singulis causis iudicium de omni ingenio futurum sit. </seg><seg type="section" n="3"><reg>eius</reg> facultatis adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta
        sint cura et saepe quae <add>de</add> Demosthenis studio et exercitatione
        scripsit Demetrius recordare, deinde ut amicorum et multitudo et genera
        appareant. <reg>habes</reg> enim ea quae <add>non multi homines</add> novi habuerunt,
        omnis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs te
        defensos homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos
        plurimos adulescentulos, cotidianam amicorum assiduitatem et frequentiam. </seg><seg type="section" n="4"><reg>haec</reg> cura ut teneas commonendo et rogando et omni ratione
        efficiendo ut intellegant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt, obligandi
        tui tempus sibi aliud nullum fore. <reg>etiam</reg> hoc multum videtur adiuvare posse novum
        hominem, hominum nobilium voluntas et maxime consularium. <reg>prodest</reg> quorum in locum
        ac numerum pervenire velis ab iis ipsis illo loco ac dignum numero putari. </seg></p></div></div></body></text></TEI>