et petitio magistratus divisa est in duarum rationum diligentiam, quarum altera in amicorum studiis, altera in populari voluntate ponenda est. amicorum studia beneflciis et officiis et vetustate et facilitate ac iucunditate naturae parta esse oportet. sed hoc nomen amicorum in petitione latius patet quam in cetera vita. quisquis est enim qui ostendat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet, is in amicorum numero est habendus. sed tamen qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut adflnitatis aut sodalitatis alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime prodest. deinde ut quisque est intimus ac maxime domesticus, ut is amet et quam amplissimum esse te cupiat valde elaborandum est, tum ut tribules, ut vicini, ut clientes, ut denique liberti, postremo etiam servi tui; nam fere omnis sermo ad forensem famam a domesticis emanat auctoribus. denique sunt instituendi cuiusque generis amici,ad speciem homines inlustres honoreac nomine, qui etiam si suifragandi studia non navant, tamen adferunt petitori aliquid dignitatis; ad ius obtinendum magistratus, ex quibus maxime consules, deinde tribuni pl., ad conficiendas centurias homines excellenti gratia. qui abs te tribum aut centuriam aut aliquod beneficium aut habent aut sperant, eos rursus magno opere et compara et confirma. nam per hos annos homines ambitiosi vehementer omni studio atque opera elaborant, ut possint a tribulibus suis ea quae peti erint impetrare. hos tu homines, quibuscumque poteris rationibus, ut ex animo atque ex tilla summat voluntate tui studiosi sint elaborato. quod si satis grati homines essent, haec tibi omnia parata esse debebant, sic uti parata esse confido. nam hoc biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratiosissimorum tibi obligasti, C. Fundani, Q. Galli, C. Corneli , C. Orcivi. Horum in causis ad te deferendis quid tibi eorum sodales receperint et confirmarint scio, nam intemfui. qua me hoc tibi faciendum est hoc tempore ut ab his quod debent exigas saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut intellegant nullum se umquam aliud tempus habituros referendae gratiae. profecto homines et spe reliquorum tuorum officiorum et iam recentibus beneficiis ad studium navandum excitabuntur. et omnino quoniam eo genere amicitiarum petitio tua maxime munita est, quod ex causarum defensionibus adeptus es, fac ut plane iis omnibus quos devinctos tenes discriptum ac dispositum suum cuique munus sit; et quem ad modum nemini illorum molestus ulla in me umquam fuisti, sic cura ut intellegant omnia te quae ab illis tibi deberi putaris ad hoc tempus reservasse.