<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="14"><reg>iam</reg> in populo quam multi invidi sint, quam consuetudine horum annorum ab
        hominibus novis alienati, venire tibi in mentem certo scio; esse etiam non nullos tibi
        iratos ex iis causis quas egisti <pb/> necesse est. <reg>iam</reg> illud tute circumspicito,
        quod ad Cn. Pompei gloriam augendam tanto studio te dedisti, num quos tibi
        putes ob eam causam esse amicos. </seg></p><p><seg type="section" n="15"><reg>quam</reg> ob rem
        cum et summum locum civitatis petas et videas esse studia quae adversentur, adhibeas necesse
        est omnem rationem et curam et laborem et diligentiam. <milestone unit="para"/><milestone n="5" unit="chapter"/></seg></p><p><seg type="section" n="16"><reg>et</reg> petitio magistratus
        divisa est in duarum rationum diligentiam, quarum altera in amicorum studiis, altera in
        populari voluntate ponenda est. <reg>amicorum</reg> studia beneflciis et officiis et
        vetustate et facilitate ac iucunditate naturae parta esse oportet. <reg>sed</reg> hoc nomen
        amicorum in petitione latius patet quam in cetera vita. <reg>quisquis</reg> est enim qui
        ostendat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet, is in amicorum numero est
        habendus. <reg>sed</reg> tamen qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut adflnitatis
        aut sodalitatis alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime prodest.
          </seg></p></div></div></body></text></TEI>