<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="11"><reg>quanto</reg> melior tibi fortuna petitionis data est quam nuper
        homini novo, C. Coelio! <reg>ille</reg> cum duobus hominibus ita
        nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quam ipsa nobilitas, summa ingenia,
        summus pudor, plurima beneficia, sum<pb n="160"/>ma ratio ac diligentia petendi. <reg>ac</reg> tamen
        eorum alterum Coelius, cum multo inferior esset genere, superior nulla me
        paene, superavit. </seg></p><p><seg type="section" n="12"><reg>qua</reg> me tibi, si facies ea
        quae natura et studia quibus semper usus es, largiuntur, quae temporis tui ratio desiderat,
        quae potes, quae debes, non erit difficile certamen cum iis competitoribus, qui nequaquam
        sunt tam genere insignes quam vitiis nobiles. <reg>quis</reg> enim reperiri potest tam
        improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere? <milestone unit="para"/><milestone n="4" unit="chapter"/></seg><seg type="section" n="13"><reg>quoniam</reg> quae subsidia novitatis haberes et habere posses exposui, nunc de
        magnitudine petitionis dicendum videtur. <reg>consulatum</reg> petis, quo honore nemo est
        quin te dignum arbitretur, sed multi qui invideant; petis enim homo ex equestri loco summum
        locum civitatis <pb n="161"/> atque ita summum ut forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos
        plus amplitudinis quam ceteris adferat. <reg>noli</reg> putare eos qui sunt eo honore usi
        non videre, tu cum idem sis adeptus, quid dignitatis habiturus sis. Eos vero
        qui consularibus familiis nati locum maiorum consecuti non sunt suspicor tibi, nisi si qui
        admodum te amant, invidere. <reg>etiam</reg> novos homines praetorios existimo, nisi qui tuo
        beneflcio vincti sunt, nolle abs te se honore superari. </seg></p></div></div></body></text></TEI>