<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.perseus-lat2" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="body"><p><seg type="section" n="1"><reg>etsi</reg> tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu homines <del>aut
        intelligentia</del> possunt, tamen amore nostro non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea
        quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex
        his novi addisceres sed ut ea quae in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione et
        distributione sub uno aspectu ponerentur. <milestone unit="para"/></seg></p></div></div></body></text></TEI>