<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.perseus-lat1"><div type="textpart" n="49" subtype="section"><p>
Sed si in splendore consedit, tum vel eadem species vel interdum inmutata redditur, cum ignis oculorum cum eo igne, qui est ob os offusus, se confudit 
et contulit. Dextra autem videntur, quae laeva sunt, 
quia contrariis partibus oculorum contrarias partes <pb/> 
attingunt. Respondent autem dextera dexteris, laeva 
laevis conversione luminum, cum ea inter se non 
cohaerescunt. Id fit, cum speculorum levitas hinc 
illincque altitudinem adsumpsit et ita dextera detrusit 
in laevam partem oculorum laevaque in dexteram. 
Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum; quae 
convertens inferiora reddit, quae sunt superiora.
</p></div><div type="textpart" n="50" subtype="section"><p>
Atque haec omnia ex eo genere sunt, quae rerum adiuvant causas; quibus utitur ministeriis deus, cum 
optimi speciem, quoad fieri potest, efficit. Sed existimant plerique non haec adiuvantia causarum, sed has 
ipsas esse omnium causas, quae vim habeant refrigerandi calfaciendi, concrescendi liquendi, careant autem 
omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo 
nulla alia in natura reperiantur. Animus autem sensum omnem effugit oculorum; at ignis, <add>anima,</add> aqua, 
terra corpora sunt, eaque cernuntur.
</p></div></div></body></text></TEI>