Sed si in splendore consedit, tum vel eadem species vel interdum inmutata redditur, cum ignis oculorum cum eo igne, qui est ob os offusus, se confudit et contulit. Dextra autem videntur, quae laeva sunt, quia contrariis partibus oculorum contrarias partes attingunt. Respondent autem dextera dexteris, laeva laevis conversione luminum, cum ea inter se non cohaerescunt. Id fit, cum speculorum levitas hinc illincque altitudinem adsumpsit et ita dextera detrusit in laevam partem oculorum laevaque in dexteram. Supina etiam ora cernuntur depulsione luminum; quae convertens inferiora reddit, quae sunt superiora. Atque haec omnia ex eo genere sunt, quae rerum adiuvant causas; quibus utitur ministeriis deus, cum optimi speciem, quoad fieri potest, efficit. Sed existimant plerique non haec adiuvantia causarum, sed has ipsas esse omnium causas, quae vim habeant refrigerandi calfaciendi, concrescendi liquendi, careant autem omni intellegentia atque ratione, quae nisi in animo nulla alia in natura reperiantur. Animus autem sensum omnem effugit oculorum; at ignis, anima, aqua, terra corpora sunt, eaque cernuntur.