Atque is quidem, qui cuncta conposuit, constanter in suo manebat statu; qui autem erant ab eo creati, cum parentis ordinem cognovissent, hunc sequebantur. Itaque cum accepissent inmortale principium mortalis animantis, imitantes genitorem et effectorem sui particulas ignis et terrae et aquae et animae a mundo, quas rursus redderent, mutuabantur easque inter se copulabant haud isdem vinclis, quibus ipsi erant conligati, sed talibus, quae cerni non possent propter parvitatem, crebris quasi cuneolis inliquefactis unum efficiebant ex omnibus corpus atque in eo influente atque effluente animi divini ambitus inligabant. Itaque illi in flumen inmersi neque tenebant neque tenebantur, sed vi magna tum ferebant, tum ferebantur. Ita totum animal movebatur illud quidem, sed inmoderate et fortuito, ut sex motibus veheretur. Nam et ante et pone et ad laevam et ad dextram et sursum et deorsum, modo huc, modo illuc * * *