<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.perseus-lat1"><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p>
Atque ille, qui recte atque honeste 
curriculum vivendi a natura datum confecerit, ad illud 
astrum, quocum aptus fuerit, revertetur; qui autem 
inmoderate et intemperate vixerit, eum secundus ortus 
in figuram muliebrem transferet, et, si ne tum quidem finem vitiorum faciet, gravius etiam iactabitur 
et in suis moribus simillimas figuras pecudum et ferarum transferetur neque terminum malorum prius aspiciet, quam illam sequi coeperit conversionem, quam habebat in se ipse eiusdem et similis innatam et insitam. 
Quod tum eveniet, cum illa, quae ex igni, anima, aqua, 
terra turbulenta et rationis expertia insederint, ratione 
depulerit et ad primam atque optimam affectionem animi 
pervenerit.
</p></div><div type="textpart" n="46" subtype="section"><p>
Quae cum ita dissignasset seseque, si quid 
postea fraudis aut vitii evenisset, extra omnem culpam 
causamque posuisset, alios in terram, alios in lunam, 
alios in reliquas mundi partes, quae sunt <del>ad</del> spatiorum 
temporis signa et notae constitutae, spargens quasi 
serebat. Post autem eam sationem dis, ut ita dicam, <pb/> 
iunioribus permisit, ut corpora mortalia effingerent, 
quantumque esset reliquum ex humano animo, quod 
deberet accedere, id omne, et quae consequentia essent, 
perpolirent et absolverent; deinde ut huic animanti 
principes se ducesque praeberent vitamque eius quam 
pulcherrime regerent et gubernarent, quatenus non ipse 
bene factus sua culpa sibi aliquid miseriae quaereret.</p></div></div></body></text></TEI>