Toto igitur omni constituto sideribus parem numerum distribuit animorum et singulos adiunxit ad singula atque ita quasi in currum universitatis inposuit commonstravitque leges fatales ac necessarias et ostendit primum ortum unum fore omnibus, eumque moderatum atque constantem nec ab ullo inminutum, satis autem et quasi sparsis animis fore uti certis temporum intervallis oreretur animal, quod esset ad cultum deorum aptissumum. Sed cum duplex esset natura generis humani, sic se res habebat, ut praestantius genus esset eorum, qui essent futuri viri. Cum autem animos corporibus necessitate insevisset, cumque ad corpora tum accessio fieret, tum abscessio, principio necesse erat sensum exsistere unum communemque omnium vehementiore motu excitatum coniunctumque naturae, deinde voluptate et molestia mixtum amorem, post iram et metum et reliquos motus animi, comites superiorum et iis etiam contrarios dissidentes; quos qui ratione rexerit, iuste vixerit, qui autem iis se dediderit, iniuste.