<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.perseus-lat1"><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>
Iam vero 
terram, altricem nostram, quae traiecto axi sustinetur, 
diei noctisque effectricem eandemque custodem, antiquissimam deorum omnium voluit esse eorum, qui 
intra caelum gignerentur. Lusiones autem deorum et 
inter ipsos deos concursiones, quaeque in orbibus eorum 
conversiones quaeque antecessiones eveniant, cumque 
inter se paene contingant, eorum qui prope copulentur 
contrariaque regione et pone quos aut ante labantur quibusque temporibus a nostro aspectu oblitescant 
rursusque emersi terrorem incutiant rationis expertibus, si verbis explicare conemur nullo posito ob 
oculos simulacro earum rerum, frustra suscipiatur 
labor. Sed haec satis sint dicta nobis, quae<add>que</add> de 
deorum, qui cernuntur quique sunt orti, natura praefati sumus, habeant hunc terminum.</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p>
Reliquorum autem, quos Graeci <foreign xml:lang="greek">dai/monas</foreign> appellant, 
nostri, opinor, Lares, si modo hoc recte conversum 
videri potest, et nosse et enuntiare ortum eorum maius 
est, quam ut profiteri nos scribere audeamus. Credendum nimirum est veteribus et priscis, ut aiunt, viris, 
qui se progeniem deorum esse dicebant, itaque eorum 
vocabula nobis prodiderunt. Nosse autem generatores 
suos optime poterant, ac difficile factu est a deis ortis 
fidem non habere, quamquam nec argumentis nec rationibus certis eorum oratio confirmatur; sed quia de 
suis <del>notis</del> rebus videntur loqui, veteri legi morique 

parendum est.
</p></div></div></body></text></TEI>