<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.perseus-lat1"><div type="textpart" n="35" subtype="section"><p>
Erant autem animantium genera quattuor, quorum unum divinum atque caeleste, alterum pinnigerum et ae+rium, tertium <add>aquatile</add>, 
terrestre quartum. Divinae animationis maxime speciem 
faciebat ex igne, ut et splendidissimus esset et aspectu 
pulcherrimus. Cumque eum similem universi naturae 
efficere vellet, ad volubilitatem rotundavit comitemque 
eum sapientiae quam optimae mentis effecit circumque 
omne caelum aequaliter distribuit, ut hunc varietate 
distinctum bene Graeci <foreign xml:lang="greek">ko/smon</foreign>, nos lucentem mundum 
nominaremus.
</p></div><div type="textpart" n="36" subtype="section"><p>
Dedit autem divinis duo genera motus, 
unum, quod semper esset in eodem † de quo et idem 
omnibus atque uno modo celaret, alterum, quod in 
anticam partem a conversione eiusdem et similis pelleretur. Quinque autem reliquis motibus orbum eum 
voluit esse et expertem, immobilem et stantem. Ex 
quo genere ea sunt sidera, quae infixa caelo non <pb/> 
moventur loco, quae sunt animantia, eaque divina, ob 
eamque causam suis sedibus inhaerent et perpetuo 
manent. Quae autem vaga et mutabili erratione labuntur, ita generata sunt, ut supra diximus.
</p></div></div></body></text></TEI>