Omnis enim orbis eorum quasi helicae inflexione vertebat, quia bifariam contrarie simul procedentia efficiebant, ut, quod esset tardissimum, id proximum fieret celerrimo. Atque ut esset mensura quaedam evidens, quae in octo cursibus celeritates tarditatesque declararet, deus ipse solem quasi lumen accendit ad secundum supra terram ambitum, ut quam maxime caelum omnibus conluceret animantesque, quibus ius esset doceri, ab eiusdem motu et ab eius, quod simile esset, numerorum naturam vimque cognoscerent. Nox igitur et dies ad hunc modum et ob has generata causas unum circumitum orbis efficit sapientissimum atque optimum, mensis autem, quando luna lustrato suo cursu solem consecuta est, annus, ubi sol suum totum confecit et peragravit orbem. Ceterorum autem siderum ambitus ignorantes homines praeter admodum paucos neque nomine appellant neque inter se numero commetiuntur. Itaque nesciunt hos siderum errores id ipsum esse, quod rite dicitur tempus, multitudine infinita, varietate admirabili praeditos. Ac tamen illud perspici et intellegi potest, absoluto perfectoque numero temporis absolutum annum perfectumque tum compleri denique, cum se octo ambitus confectis suis cursibus ad idem caput rettulerunt, cumque eos permensus est idem et semper sui similis orbis. Has igitur ob causas nata astra sunt, quae per caelum penetrantia solstitiali se et brumali revocatione converterent, ut hoc omne animal, quod videmus, esset illi animali, quod sentimus, ad aeternitatis imitationem simillimum. Et cetera quidem usque ad temporis ortum impressa ab illis, quae imitabatur, ecfinxerat; sed quia nondum omne animal in mundo intus incluserat, ex ea parte deficiebat ad propositum exemplar imaginis similitudo. Quot igitur et quales animalium formas mens in speciem rerum intuens poterat cernere, totidem et tales in hoc mundo secum cogitavit effingere. Erant autem animantium genera quattuor, quorum unum divinum atque caeleste, alterum pinnigerum et ae+rium, tertium aquatile , terrestre quartum. Divinae animationis maxime speciem faciebat ex igne, ut et splendidissimus esset et aspectu pulcherrimus. Cumque eum similem universi naturae efficere vellet, ad volubilitatem rotundavit comitemque eum sapientiae quam optimae mentis effecit circumque omne caelum aequaliter distribuit, ut hunc varietate distinctum bene Graeci ko/smon , nos lucentem mundum nominaremus.