<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.perseus-lat1"><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>
Animum igitur cum ille procreator mundi deus 
ex sua mente et voluntate genuisset, tum denique omne, 
quod erat concretum atque corporeum, substernebat 
animo interiusque faciebat atque ita medio medium <pb/> 
accommodans copulabat. Sic animus a medio profectus 
extremitatem caeli a suprema regione rotundo ambitu 
circumiecit seseque ipse versans divinum sempiternae 
sapientisque vitae induxit exordium.
</p></div><div type="textpart" n="27" subtype="section"><p>
Et corpus quidem caeli aspectabile effectum est, animus autem oculorum effugit optutum. Est autem unus ex omnibus 
rationis concentionisque, quae <foreign xml:lang="greek">a(rmoni/a</foreign> Graece, sempiternarum rerum et sub intellegentiam cadentium 
compos et particeps, quo nihil est ab optimo et praestantissimo genitore melius procreatum; quippe qui ex 
eadem iunctus alteraque natura adiuncta materia temperatione trium partium proportione conpactus, se 
ipse conversans, cum materiam mutabilem arripuit et 
cum rursus individuam atque simplicem, per se omnis 
movetur discernitque, quid sit eiusdem generis, quid 
alterius, et cetera diiudicat, quid cuique rei sit maxime aptum, quid quoque loco aut modo aut tempore 
contingat, quaeque distinctio sit inter ea, quae gignantur, et ea, quae sint semper eadem.
</p></div><div type="textpart" n="28" subtype="section"><p>
Ratio autem 
vera, quae versatur in iis, quae sunt semper eadem, 
et in iis, quae mutantur, cum <add>in</add> eodem et in altero 
movetur ipsa per sese sine voce et sine ullo sono, 
cum eam partem attingit, qua sensus cieri potest, <add>et</add> 
orbis illius generis alterius inmutatus et rectus omnia 
animo mentique denuntiat, tum opiniones adsensionesque firmae veraeque gignuntur; cum autem in illis 
rebus vertitur, quae manentes semper eadem non sensu, 
sed intellegentia continentur * * * 

<milestone unit="section" n="29(fr)"/>
Ratione igitur et mente divina ad originem temporis curriculum inventum est solis et lunae <pb/> 

               </p></div><div type="textpart" n="29" subtype="section"><p>
* * * ius natura converteret, ut terram lunae cursus proxime ambiret eique supra terram proxima solis circumvectio esset. Lucifer deinde et sancta Mercuri 
stella cursum habent solis celeritati parem, sed vim 
quandam contrariam, eaque concursatione, <add>quam</add> inter 
se habent Lucifer, Mercurius, sol, alii alios vincunt 
vicissimque vincuntur.
</p></div><div type="textpart" n="30" subtype="section"><p>
Reliquorum siderum quae causa 
collocandi fuerit, quaeque eorum sit conlocatio, in 
sermonem alium differendum est, ne in eo, quod attingendum fuit, quam in eo, quoius causa id attingimus, 
longior ponatur oratio. Quando igitur sibi quodque 
eorum siderum cursum decorum est adeptum, ex quibus erat modus temporis consignandus, conligatisque 
corporibus vinculis animalibus animantia orta sunt 
eaque imperio parere didicerunt, tum ex alterius naturae motione transversa in eiusdem naturae motum 
incurrentia in eaque haerentia atque inpedita, cum alia 
maiorem lustrarent orbem, alia minorem, tardius quae 
maiorem, celerius quae minorem, motu unius eiusdemque naturae quae velocissime movebantur, ea celeritate vinci a tardioribus et, cum superabant, superari 
videbantur.
</p></div></div></body></text></TEI>