<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.perseus-lat1"><div type="textpart" n="25" subtype="section"><p>
Atque ita cum alterum esset exteriorem, <add>alterum interiorem</add> amplexus orbem, illum eiusdem naturae, hunc alterius notavit eamque, quae erat eiusdem, detorsit a latere in dexteram partem, hanc autem 
citimam a mediana linea direxit ad laevam, sed principatum dedit superiori, quam solam individuam reliquit. Interiorem autem cum in sex partis divisisset, 
septem orbis dispares duplo et triplo intervallo moveri iussit contrariis inter se cursibus. Eorum autem 
trium fecit pares celeritates, sed quattuor et inter se 
dispares et dissimilis trium reliquorum.</p></div><div type="textpart" n="26" subtype="section"><p>
Animum igitur cum ille procreator mundi deus 
ex sua mente et voluntate genuisset, tum denique omne, 
quod erat concretum atque corporeum, substernebat 
animo interiusque faciebat atque ita medio medium <pb/> 
accommodans copulabat. Sic animus a medio profectus 
extremitatem caeli a suprema regione rotundo ambitu 
circumiecit seseque ipse versans divinum sempiternae 
sapientisque vitae induxit exordium.
</p></div></div></body></text></TEI>