<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.perseus-lat1"><div type="textpart" n="23" subtype="section"><p>
Deinde instituit dupla et tripla <pb/> 
intervalla explere partis rursus ex toto desecans; quas 
<add>in</add> intervallis ita locabat, ut in singulis essent bina 
media (vix enim audeo dicere medietates, quas Graeci 
<foreign xml:lang="greek">meso/thtas</foreign> appellant; sed quasi ita dixerim, intellegatur; erit enim planius), earum alteram eadem parte 
praestantem extremis eademque superatam, alteram 
pari numero praestantem extremis parique superatam. 
Sesquialteris autem intervallis et sesquitertiis et sesquioctavis sumptis ex his conligationibus in primis 
intervallis sesquioctavo intervallo sesquitertia omnia 
explebat, cum particulam singulorum relinqueret.
</p></div><div type="textpart" n="24" subtype="section"><p>
Eius 
autem particulae intervallo relicto habebat <add>numerus 
ad</add> numerum eandem proportionem conparationem<add>que</add> 
in extremis, quam habent ducenta quinquaginta <add>sex</add> 
cum ducentis quadraginta tribus, atque ita permixtum 
illud, ex quo haec secuit, iam omne consumpserat. 
Hanc igitur omnem coniunctionem duplicem in longitudinem diffidit mediaeque accommodans mediam quasi 
decussavit, deinde in orbem intorsit, ut et ipsae secum et inter se ex commissura, quae e regione esset, 
iungerentur, eoque motu, cuius orbis semper in eodem 
erat eodemque modo ciebatur, undique est eas circumplexus.
</p></div></div></body></text></TEI>