Deinde instituit dupla et tripla intervalla explere partis rursus ex toto desecans; quas in intervallis ita locabat, ut in singulis essent bina media (vix enim audeo dicere medietates, quas Graeci meso/thtas appellant; sed quasi ita dixerim, intellegatur; erit enim planius), earum alteram eadem parte praestantem extremis eademque superatam, alteram pari numero praestantem extremis parique superatam. Sesquialteris autem intervallis et sesquitertiis et sesquioctavis sumptis ex his conligationibus in primis intervallis sesquioctavo intervallo sesquitertia omnia explebat, cum particulam singulorum relinqueret. Eius autem particulae intervallo relicto habebat numerus ad numerum eandem proportionem conparationem que in extremis, quam habent ducenta quinquaginta sex cum ducentis quadraginta tribus, atque ita permixtum illud, ex quo haec secuit, iam omne consumpserat. Hanc igitur omnem coniunctionem duplicem in longitudinem diffidit mediaeque accommodans mediam quasi decussavit, deinde in orbem intorsit, ut et ipsae secum et inter se ex commissura, quae e regione esset, iungerentur, eoque motu, cuius orbis semper in eodem erat eodemque modo ciebatur, undique est eas circumplexus.