Sic deus ille aeternus hunc perfecte beatum deum procreavit. Sed animum haud ita, ut modo locuti sumus, tum denique, cum corpus ei effecisset, inchoavit; neque enim esset rectum minori parere maiorem; sed nos multa inconsiderate ac temere dicimus. Deus autem et ortu et virtute antiquiorem genuit animum eumque ut dominum atque imperantem oboedienti praefecit corpori, idque molitus tali quodam est modo: Ex ea materia, quae individua est et quae semper unius modi suique similis, et ex ea, quae in corporibus dividua gignitur, tertium materiae genus ex duobus in medium admiscuit, quod esset eiusdem naturae et quod alterius, idque interiecit inter individuum atque id, quod dividuum esset in corpore. Ea cum tria sumpsisset, in unam speciem temperavit naturamque illam, quam alterius diximus, vi cum eadem coniunxit fugientem et eius copulationis alienam; quae permiscens cum materia cum ex tribus effecisset unum, id ipsum in ea, quae decuit, membra partitus est. Iam partis singulas ex eodem et ex altero et ex materia temperavit. Fuit autem talis illa partitio: unam principio partem detraxit ex toto, secundam autem primae partis duplam, deinde tertiam, quae esset secundae sesquialtera, primae tripla, deinde quartam, quae secundae dupla esset, quintam inde, quae tertiae tripla, tum sextam octuplam primae, postremo septimam, quae septem et viginti partibus antecederet primae.