Itaque ei nec manus adfixit, quoniam nec capiendum quicquam erat nec repellendum, nec pedes aut alia membra, quibus ingressum corporis sustineret. Motum enim dedit caelo eum, qui figurae eius esset aptissimus, qui unus ex septem motibus mentem atque intellegentiam cieret maxime. Itaque una conversione atque eadem ipse circum se torquetur et vertitur. Sex autem reliquos motus ab eo separavit itaque ab omni erratione eum liberavit. Ad hanc igitur conversionem, quae pedibus et gradu non egeret, ingrediendi membra non dedit. Haec deus is, qui erat, de aliquando futuro deo cogitans levem illum effecit et undique aequabilem et a medio ad summum parem et perfectum atque absolutum ex absolutis atque perfectis. Animum autem ut in eo medio conlocavit, ita per totum tetendit; deinde eum circumdedit corpore et vestivit extrinsecus caeloque solivago et volubili et in orbem incitato conplexus est, quod secum ipsum propter virtutem facile esse posset nec desideraret alterum satis sibi ipsum notum et familiare.