<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.perseus-lat1"><div type="textpart" n="17" subtype="section"><p>
Omnis enim coagmentatio 
corporis vel caloris vel frigoris <add>vi</add> vel aliqua inpulsione vehementi labefactatur et frangitur et ad morbos <pb/> 
senectutemque conpellitur. Hanc igitur habuit rationem effector mundi et molitor deus, ut unum opus 
totum atque perfectum ex omnibus et totis atque perfectis absolveret, quod omni morbo et senio vacaret. 
Formam autem et maxime cognatam et decoram dedit. 
A quo enim animanti omnis reliquos contineri vellet 
animantes, hunc ea forma figuravit, qua una omnes 
formae reliquae concluduntur, et globosum est fabricatus, quod <foreign xml:lang="greek">sfairoeide/s</foreign> Graeci vocant, cuius omnis 
extremitas paribus a medio radiis attingitur, idque ita 
tornavit, ut nihil efficere posset rotundius, nihil asperitatis ut haberet, nihil offensionis, nihil incisum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum, 
omnesque partes simillimas omnium, quod eius iudicio 
praestabat dissimilitudini similitudo.
</p></div><div type="textpart" n="18" subtype="section"><p>
Omni autem totam figuram mundi levitate circumdedit. Nec enim 
oculis egebat, quia nihil extra, quod cerni posset, relictum erat, nec auribus, quia ne quod audiretur quidem, neque erant anima circumfusa extrema mundi, 
ut respirationem requireret, nec vero desiderabat aut 
alimenta corporis aut detractionem confecti et consumpti cibi; neque enim ulla decessio fieri poterat 
neque accessio, nec vero erat unde. Itaque se ipse 
consumptione et senio alebat sui, cum ipse per se et a 
se et pateretur et faceret omnia. Sic enim ratus est ille, 
qui ista iunxit et condidit, ipsum se contentum esse 
mundum neque egere altero.
</p></div></div></body></text></TEI>