Corporeum autem et aspectabile itemque tractabile omne necesse est esse, quod natum est. Nihil porro igni vacuum aspici ac videri potest nec vero tangi, quod careat solido, solidum autem nihil, quod terrae sit expers; quam ob rem mundum efficere moliens deus terram primum ignemque iungebat. Omnia autem duo ad cohaerendum tertium aliquid anquirunt et quasi nodum vinculumque desiderant. Sed vinculorum id est aptissimum atque pulcherrimum, quod ex se atque de iis, quae stringit, quam maxime unum efficit. Id optime adsequitur, quae Graece a)nalogi/a , Latine (audendum est enim, quoniam haec primum a nobis novantur) conparatio proportiove dici potest. Quando enim trium vel numerorum vel figurarum vel quorumcumque generum contingit ut, quod medium sit, ut ei primum proportione, ita id postremo comparetur, vicissimque, ut extremum cum medio, sic medium cum primo conferatur, id, quod medium est, tum primum fit, tum postremum, postrema autem et prima media fiunt; ita necessitas cogit, ut eadem sint ea, quae diiuncta fuerant; eadem autem cum facta sint, efficitur, ut omnia sint unum. Quodsi universi corpus planum et aequabile explicaretur neque in eo quicquam esset † requisitum, unum interiectum medium et se ipsum et ea, quibus esset interpositum, conligaret.