<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi072.perseus-lat1"><div type="textpart" n="11" subtype="section"><p>
Hoc posito, quod sequitur, videndum est, cuiusnam 
animantium deus in fingendo mundo similitudinem secutus sit. Nullius profecto id quidem, quae sunt nobis nota <pb/> 
animantia; sunt enim omnia in quaedam genera partita 
aut inchoata nulla ex parte perfecta; imperfecto autem 
nec absoluto simile pulchrum esse nihil potest. Cuius 
ergo omne animal quasi particula quaedam est, sive in 
singulis sive in universo genere cernatur, eius similem 
mundum esse dicamus. Omnes igitur, qui animo cernuntur et ratione intelleguntur, animantes conplexu rationis 
et intellegentiae sicut homines hoc mundo et pecudes 
et omnia, quae sub aspectum cadunt, conprehenduntur. 
</p></div><div type="textpart" n="12" subtype="section"><p>
Quod enim pulcherrimum in rerum natura intellegi 
potest, et quod ex omni parte absolutissimum est, cum 
deus <add>eius</add> similem mundum efficere vellet, animal 
unum aspectabile, in quo omnia animalia continerentur, effecit. Rectene igitur unum mundum diximus, 
an fuit pluris aut innumerabilis dictu melius et verius? Unus profecto, siquidem factus est ad exemplum. 
Quod enim omnis animantis eos, qui ratione intelleguntur, complectitur, id non potest esse cum altero. 
Rursus enim alius animans, qui eum contineat, sit 
necesse est, cuius partes sint animantes superiores, 
caelumque hoc simulacrum illius ultimi sit, non proximi. Quorum ne quid accideret, atque ut hic mundus esset animanti absoluto simillimus, hoc ipso, quod 
solus atque unus esset, idcirco singularem deus hunc 
mundum atque unigenam procreavit.</p></div></div></body></text></TEI>