tibi Glycona, medicum Pansae, qui sororem Achilleos nostri in matrimonio habet, diligentissime commendo. audimus eum venisse in suspicionem Torquato de morte Pansae custodirique ut parricidam. nihil minus credendum est; quis enim maiorem calamitatem morte Pansae accepit? praeterea est modestus homo et frugi quem ne utilitas quidem videatur impulsura fuisse ad facinus. rogo te et quidem valde rogo (nam Achilleus noster non minus quam aequum est laborat) eripias eum ex custodia conservesque. hoc ego ad meum officium privatarum rerum aeque atque ullam aliam rem pertinere arbitror. Cum has ad te scriberem litteras, a Satrio, legato C. Treboni, reddita est epistula mihi a Tillio et Deiotaro Dolabellam caesum fugatumque esse. Graecam epistulam tibi misi Cicereii cuiusdam ad Satrium missam.