omnino Pansa vivo celeriora omnia putabamus. statim enim conlegam sibi subrogavisset, deinde ante praetoria sacerdotum comitia fuissent. nunc per auspicia longam moram video. dum enim unus erit patricius magistratus, auspicia ad patres redire non possunt. Magna sane perturbatio. tu tota de re quid sentias velim me facias certiorem. iii Nonas Maias. Scr. Romae xiv K. Iun. a. 711 (43). Brutus Ciceroni salutem noli exspectare dum tibi gratias agam. iam pridem hoc ex nostra necessitudine quae ad summam benevolentiam pervenit sublatum esse debet. filius tuus a me abest; in Macedonia congrediemur. iussus est enim Ambracia ducere equites per Thessaliam. scripsi ad eum ut mihi Heracleam occurreret. Cum eum videro, quoniam nobis permittis, communiter constituemus de reditu eius ad petitionem aut commendationem honoris.