atque etiam e Graecis ipsis diligenter cavendae sunt quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum si qui sunt vetere Graecia digni ; sic vero fallaces sunt permulti et leves et diuturna servitute ad nimiam adsentationem eruditi. quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque coniungi dico oportere ; nimiae familiaritates eorum neque tam fideles sunt (non enim audent adversari nostris voluntatibus) et invident non nostris solum verum etiam suis. iam qui in eius modi rebus, in quibus vereor etiam ne durior sim, cautus esse velim ac diligens, quo me animo in servis esse censes? quos quidem cum omnibus in locis tum praecipue in provinciis regere debemus. quo de genere multa praecipi possunt sed hoc et brevissimum est et facillime teneri potest, ut ita se gerant in istis Asiaticis itineribus ut si iter Appia via faceres, neve interesse quicquam putent utrum Trallis an Formias venerint. ac si quis est ex servis egregie fidelis, sit in domesticis rebus et privatis ; quae res ad officium imperi tui atque ad aliquam partem rei publicae pertinebunt, de iis rebus ne quid attingat. multa enim quae recte committi servis fidelibus possunt tamen sermonis et vituperationis vitandae causa committenda non sunt. sed nescio quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset. quid enim ei praecipiam quem ego in hoc praesertim genere intellegam prudentia non esse inferiorem quam me, usu vero etiam superiorem? sed tamen si ad ea quae faceres auctoritas accederet mea, tibi ipsi illa putavi fore iucundiora. qua re sint haec fundamenta dignitatis tuae, tua primum integritas et continentia, deinde omnium qui tecum sunt pudor, delectus in familiaritatibus et provincialium hominum et Graecorum percautus et diligens, familiae gravis et constans disciplina. quae cum honesta sint in his privatis nostris cotidianisque rationibus, in tanto imperio, tam depravatis moribus, tam corruptrice provincia divina videantur necesse est. haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in rebus statuendis et decernendis eam severitatem qua tu in iis rebus usus es ex quibus non nullas simultates cum magna mea laetitia susceptas habemus ; nisi forte me Paconi nescio cuius, hominis ne Graeci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas aut Tusceni, hominis furiosi ac sordidi, vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti summa cum aequitate haec et cetera plena severitatis quae statuisti in ista provincia non facile sine summa integritate sustineremus. qua re sit summa in iure dicendo severitas, dum modo ea ne varietur gratia sed conservetur aequabilis. sed tamen parvi refert abs te ipso ius dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis fiet quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris. ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia sed ea tota iuris dictione maxime sustineri ; in qua scientiae praesertim provincialis ratio ipsa expedita est, constantia est adhibenda et gravitas quae resistat non solum gratiae verum etiam suspicioni.