etsi non dubitabam quin hanc epistulam multi nuntii, fama denique esset ipsa sua celeritate superatura tuque ante ab aliis auditurus esses annum tertium accessisse desiderio nostro et labori tuo, tamen existimavi a me quoque tibi huius molestiae nuntium perferri oportere. nam superioribus litteris non unis sed pluribus, cum iam ab aliis desperata res esset, tamen tibi ego spem maturae decessionis adferebam, non solum ut quam diutissime te iucunda opinione oblectarem sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a praetoribus contentio ut rem posse confici non diffiderem. nunc quoniam ita accidit ut neque praetores suis opibus neque nos nostro studio, quicquam proficere possemus, est omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen nostros animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos frangi et debilitari molestia non oportet. et quoniam ea molestissime ferre homines debent quae ipsorum culpa contracta sunt, est quiddam in hac re mihi molestius ferendum quam tibi. factum est enim mea culpa contra quam tu mecum et proficiscens et per litteras egeras ut priore anno non succederetur ; quod ego, dum saluti sociorum consulo, dum impudentiae non nullorum negotiatorum resisto, dum nostram gloriam tua virtute augeri expeto, feci non sapienter, praesertim cum id commiserim ut ille alter annus etiam tertium posset adducere. quod quoniam peccatum meum esse confiteor, est sapientiae atque humanitatis tuae curare et perficere ut hoc minus sapienter a me provisum diligentia tua corrigatur. ac si te ipse vehementius ad omnis partis bene audiendi excitaris, non ut cum aliis sed ut tecum iam ipse certes, si omnem tuam mentem, curam, cogitationem ad excellentis in omnibus rebus laudis cupiditatem incitaris, mihi crede, unus annus additus labori tuo multorum annorum laetitiam nobis, immo vero etiam posteris nostris adferet. quapropter hoc te primum rogo ne contrahas ac demittas animum neve te obrui tamquam fluctu sic magnitudine negoti sinas contraque erigas ac resistas sive etiam ultro occurras negotiis neque enim eius modi partem rei publicae geris in qua fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio possit et diligentia. quod si tibi bellum aliquod magnum et periculosum administranti prorogatum imperium viderem, tremerem, animo quod eodem tempore esse intellegerem etiam fortunae potestatem in nos prorogatam. nunc vero ea pars tibi rei publicae commissa est in qua aut nullam aut perexiguam partem fortuna tenet et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur. nullas ut opinor, insidias hostium, nullam proeli dimicationem, nullam defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus pertimescimus, quae persaepe sapientissimis viris acciderunt, ut, quem ad modum gubernatores optimi vim tempestatis, sic illi fortunae impetum superare non possent tibi data est summa pax, summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem gubernatorem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit.