<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p>

Sed Posidonium, sicut aequum est, cum bona gratia dimittamus, ad Chrysippi laqueos revertamur. Cui
quidem primum de ipsa contagione rerum respondeamus, reliqua postea persequemur. Inter locorum naturas quantum intersit, videmus; alios esse salubris,
alios pestilentis, in aliis esse pituitosos et quasi redundantis, in aliis exsiccatos atque aridos; multaque
sunt alia, quae inter locum et locum plurimum differant. Athenis tenue caelum, ex quo etiam acutiores
putantur Attici, crassum Thebis, itaque pingues Thebani et valentes. Tamen neque illud tenue caelum efficiet, ut aut Zenonem quis aut Arcesilam aut Theophrastum audiat, neque crassum, ut Nemea potius
quam Isthmo victoriam petat. Diiunge longius.

</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p>Quid
enim loci natura adferre potest, ut in porticu Pompeii
<pb n="p.255"/>
 potius quam in campo ambulemus? tecum quam
cum alio? Idibus potius quam Kalendis? Ut igitur
ad quasdam res natura loci pertinet aliquid, ad quasdam autem nihil, sic astrorum adfectio valeat, si vis,
ad quasdam res, ad omnis certe non valebit. At enim,
quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut
alios dulcia, alios subamara delectent, alii libidinosi,
alii iracundi aut crudeles aut superbi sint, alii a talibus
vitiis abhorreant,—quoniam igitur, inquit, tantum
natura a natura distat, quid mirum est has dissimilitudines ex differentibus causis esse factas?
</p><milestone unit="chapter" n="5"/></div><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>

Haec disserens, qua de re agatur, et in quo causa
consistat, non videt. Non enim, si alii ad alia propensiores sunt propter causas naturalis et antecedentis,
idcirco etiam nostrarum voluntatum atque adpetitionum sunt causae naturales et antecedentes. Nam nihil
esset in nostra potestate, si ita se res haberet. Nunc
vero fatemur, acuti hebetesne, valentes inbecilline simus, non esse id in nobis. Qui autem ex eo cogi putat,
ne ut sedeamus quidem aut ambulemus voluntatis
esse, is non videt, quae quamque rem res consequatur. Ut enim et ingeniosi et tardi ita nascantur antecedentibus causis itemque valentes et inbecilli, non
sequitur tamen, ut etiam sedere eos et ambulare et
rem agere aliquam principalibus causis definitum et
constitutum sit.

</p></div></div></body></text></TEI>