<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="43" subtype="section"><p>'Ut
igitur', inquit, <quote>qui protrusit cylindrum, dedit ei principium motionis, volubilitatem autem non dedit, sic visum obiectum inprimet
illud quidem et quasi signabit in animo suam
speciem, sed adsensio nostra erit in potestate,
eaque, quem ad modum in cylindro dictum <pb n="p.268"/>
est, extrinsecus pulsa, quod reliquum est,
suapte vi et natura movebitur. Quodsi aliqua
res efficeretur sine causa antecedente, falsum
esset omnia fato fieri; sin omnibus, quaecumque fiunt, veri simile est causam antecedere,
quid adferri poterit, cur non omnia fato fieri
fatendum sit? modo intellegatur, quae sit causarum distinctio ac dissimilitudo.</quote>

               </p></div><div type="textpart" n="44" subtype="section"><p>Haec cum
ita sint a Chrysippo explicata, si illi, qui negant adsensiones fato fieri, †fateantur tamen eas non sine
viso antecedente fieri, alia ratio est; sed, si concedunt
anteire visa, nec tamen fato fieri adsensiones, quod
proxima illa et continens causa non moveat adsensionem, vide, ne idem dicant. Neque enim Chrysippus, concedens adsensionis proximam et continentem
causam esse in viso positam, <del>neque</del> eam causam
esse ad adsentiendum necessariam concedet, ut, si
omnia fato fiant, omnia causis fiant antecedentibus
et necessariis; itemque illi, qui ab hoc dissentiunt
confitentes non fieri adsensiones sine praecursione visorum, dicent, si omnia fato fierent eius modi, ut
nihil fieret nisi praegressione causae, confitendum esse
fato fieri omnia; ex quo facile intellectu est, quoniam
utrique patefacta atque explicata sententia sua ad
eundem exitum veniant, verbis eos, non re dissidere.
</p></div><div type="textpart" n="45" subtype="section"><p>

Omninoque cum haec sit distinctio, ut quibusdam in
rebus vere dici possit, cum hae causae antegressae
sint, non esse in nostra potestate, quin illa eveniant,
quorum causae fuerint, quibusdam autem in rebus
causis antegressis in nostra tamen esse potestate, ut
illud aliter eveniat, hanc distinctionem utrique adprobant, sed alteri censent, quibus in rebus, cum causae antecesserint, non sit in nostra potestate, ut aliter
illa eveniant, eas fato fieri; quae autem in nostra
potestate sint, ab iis fatum abesse  <gap reason="omitted"/> 	
                  <milestone unit="chapter" n="20"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>