<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="40" subtype="section"><p>Atque hoc, si
placet, quale sit videamus in adsensionibus, quas prima
oratione tractavi. Eas enim veteres illi, quibus omnia
fato fieri videbantur, vi effici et necessitate dicebant.
Qui autem ab iis dissentiebant, fato adsensiones liberabant negabantque fato adsensionibus adhibito necessitatem ab his posse removeri, iique ita disserebant:
<quote>Si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa antecedente, et, si adpetitus, illa etiam, quae adpetitum sequuntur, ergo etiam adsensiones; at,
si causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse
quidem adpetitus est in nostra potestate; quod
si ita est, ne illa quidem, quae adpetitu efficiuntur, sunt sita in nobis; non sunt igitur
neque adsensiones neque actiones in nostra
potestate. Ex quo efficitur, ut nec laudationes iustae sint nec vituperationes nec honores
nec supplicia</quote>. Quod cum vitiosum sit, probabiliter
concludi putant non omnia fato fieri, quaecumque fiant.
</p><milestone unit="chapter" n="18"/></div><div type="textpart" n="41" subtype="section"><p>

Chrysippus autem cum et necessitatem inprobaret
et nihil vellet sine praepositis causis evenire, causarum genera distinguit, ut et necessitatem effugiat et <pb n="p.267"/>
retineat fatum. <quote>Causarum enim</quote>, inquit, <quote>aliae
sunt perfectae et principales, aliae adiuvantes
et proximae. Quam ob rem, cum dicimus omnia
fato fieri causis antecedentibus, non hoc intellegi volumus: causis perfectis et principalibus, sed causis adiuvantibus <del>antecedentibus</del>
et proximis</quote>. Itaque illi rationi, quam paulo ante
conclusi, sic occurrit: si omnia fato fiant, sequi illud
quidem, ut omnia causis fiant antepositis, verum non
principalibus causis et perfectis, sed adiuvantibus et
proximis. Quae si ipsae non sunt in nostra potestate,
non sequitur, ut ne adpetitus quidem sit in nostra
potestate. At hoc sequeretur, si omnia perfectis et
principalibus causis fieri diceremus, ut, cum eae causae non essent in nostra potestate, ne ille quidem
esset in nostra potestate.

</p></div><div type="textpart" n="42" subtype="section"><p>Quam ob rem, qui ita fatum introducunt, ut necessitatem adiungant, in eos
valebit illa conclusio; qui autem causas antecedentis
non dicent perfectas neque principalis, in eos nihil
valebit. Quod enim dicantur adsensiones fieri causis
antepositis, id quale sit, facile a se explicari putat.
Nam quamquam adsensio non possit fieri nisi commota viso, tamen, cum id visum proximam causam
habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut
Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa
quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata
(necesse est enim adsensionem viso commoveri),
sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum,
quae moveri incipere nisi pulsa non possunt. Id
autem cum accidit, suapte natura, quod superest,
et cylindrum volvi et versari turbinem putat.
	<milestone unit="chapter" n="19"/>
               </p></div></div></body></text></TEI>