<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>Sed
quoniam rhetorica mihi vestra sunt nota teque in iis
et audivimus saepe et audiemus atque hanc Academicorum contra propositum disputandi consuetudinem
indicant te suscepisse Tusculanae disputationes, ponere
aliquid, ad quod audiam, si tibi non est molestum,
volo. An mihi, inquam, potest quicquam esse molestum, quod tibi gratum futurum sit? Sed ita audies,
ut Romanum hominem, ut timide ingredientem ad hoc
genus disputandi, ut longo intervallo haec studia repetentem. Ita, inquit, audiam te disputantem, ut ea
lego, quae scripsisti. Proinde ordire. Considamus hic.
</p><milestone unit="chapter" n="3"/></div><div type="textpart" n="5" subtype="section"><p><gap reason="omitted"/> quorum in aliis, ut in Antipatro poe+ta, ut in
brumali die natis, ut in simul aegrotantibus fratribus,
ut in urina, ut in unguibus, ut in reliquis eius modi,
naturae contagio valet, quam ego non tollo, vis est
nulla fatalis; in aliis autem fortuita quaedam esse <pb n="p.254"/>
possunt, ut in illo naufrago, ut in Icadio, ut in Daphita; quaedam etiam Posidonius (pace magistri dixerim) comminisci videtur; sunt quidem absurda. Quid
enim? si Daphitae fatum fuit ex equo cadere atque
ita perire, ex hocne equo, qui cum equus non esset,
nomen habebat alienum? aut Philippus hasne in capulo quadrigulas vitare monebatur? quasi vero capulo
sit occisus. Quid autem magnum aut naufragum illum
sine nomine in rivo esse lapsum? (quamquam huic
quidem hic scribit praedictum in aqua esse pereundum); ne hercule Icadii quidem praedonis video fatum ullum;

</p></div><div type="textpart" n="6" subtype="section"><p>nihil enim scribit ei praedictum. Quid
mirum igitur ex spelunca saxum in crura eius incidisse? puto enim, etiamsi Icadius tum in spelunca
non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse. Nam
aut nihil omnino est fortuitum, aut hoc ipsum potuit
evenire fortuna. Quaero igitur (atque hoc late patebit), si fati omnino nullum nomen, nulla natura, nulla
vis esset et forte temere casu aut pleraque fierent
aut omnia, num aliter, ac nunc eveniunt, evenirent.
Quid ergo adtinet inculcare fatum, cum sine fato ratio
omnium rerum ad naturam fortunamve referatur?
</p><milestone unit="chapter" n="4"/></div></div></body></text></TEI>