<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="la"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0474.phi054.perseus-lat1"><div type="textpart" n="37" subtype="section"><p>Ratio
igitur eventus aperit causam. Sed ex aeternitate vera
fuit haec enuntiatio: <quote>Relinquetur in insula Philoctetes</quote>, nec hoc ex vero in falsum poterat convertere.
Necesse est enim in rebus contrariis duabus (contraria autem hoc loco ea dico, quorum alterum ait
quid, alterum negat), ex iis igitur necesse est invito
Epicuro alterum verum esse, alterum falsum, ut
<quote>Sauciabitur Philocteta</quote> omnibus ante saeculis verum
fuit, <quote>Non sauciabitur</quote> falsum; nisi forte volumus
Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiationes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id
pudet, illud tamen dicunt, quod est inpudentius, veras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his
enuntiata essent, eorum neutrum esse verum.

</p></div><div type="textpart" n="38" subtype="section"><p>O admirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disserendi! Si enim aliquid in eloquendo nec verum nec
falsum est, certe id verum non est; quod autem verum non est, qui potest non falsum esse? aut, quod <pb n="p.266"/>
falsum non est, qui potest non verum esse? tenebitur
<add>igitur</add> id, quod a Chrysippo defenditur, omnem enuntiationem aut veram aut falsam esse; ratio ipsa coget
et ex aeternitate quaedam esse vera, et ea non esse
nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera.
</p><milestone unit="chapter" n="17"/></div><div type="textpart" n="39" subtype="section"><p>

Ac mihi quidem videtur, cum duae sententiae fuissent veterum philosophorum, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut id fatum vim necessitatis
adferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Empedocles, Aristoteles fuit, altera eorum, quibus viderentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii,
Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium ferire voluisse, sed adplicat se ad eos potius, qui necessitate motus animorum liberatos volunt; dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates,
ut necessitatem fati confirmet invitus.

</p></div></div></body></text></TEI>